Italy
Italy

 

Il Sito Dove Puoi Trovare gratis Le Versioni Dei + Famosi Autori Latini e Greci

Italy
Holiday

 Damone e Finzia

 

Damon et ohintia , pythagoricae disciplinae discipuli, fidelissimam inter se amicitiam iunxerant. Nam, cum dionysius syracusanus  alterum ex his interdici decrevisset atque  is a tyranno impetravisset tempus, ut, primis quam mortem obiceret, domum profectus res suas ordinaret, alter vadem pro reditu eius tyranno se dare non dubitavit. Solutus erat periculo mortis iuvenis qui cervices gladio carnificis iam subiectas habuerat; caput suum subiecerat ille qui securo vivere poterat. Igitur omnes et in primis dionysius novae atque ancipitis rei exitum speculabantur. Adpropinquante deinde die dicta ne nec illo revertente, unusquisque tam temerarium sponsorem stultitiae damnabat. At ille iuvenis nihil se de amici constantia metuere predicabat. Eodem autem momento et hora a dionysio costituta amicus supervenit. Admiratus amborum animum tyrannus supplicium remisit insuperque eos rogavit ut se in societatem amicitiae tertium reciperent. Hae igitur sunt vires amicitiae, quae mortis contemtum ingenerare, vitae dulcedinem extinguere, crudelitatem mansuefacere, odium in amore convertere, poenam beneficio pensare potuerunt

 

Clicca qui per vedere la traduzione

 Valerio Massimo

 

 

 

Titolo Versione

   Numero  Brani

   

 
 
 
 

 

 
Vacation