|
Tarquinio e
Atto Navio
Id quia inaugurato Romulus fecerat, negare Attus Navius, inclitus ea tempestate
augur, neque mutari neque novum constitui nisi aves addixissent, posse. Ex eo
ira regi mota, eludensque artem, ut ferunt, "agendum" - inquit- " divine
tu: inaugura fierine possit quod nunc ego mente concipio" Cum ille, augurio rem
expertus, profecto futuram dixisset, " atqui hoc animo agitavi" inquit " te
novacula cotem discissurum; cape haec, et perage quod aves tuae fieri posse
portendunt". Tum illum haud cunctanter discidisse cotem ferunt. Statua Atti
capite velato, quo in loco res acta est, in comitio in gradibus ipsis ad laevam
Curiae fuit; cotem quoqu eodem sita fuisse memorant, ut esset ad posteros
miraculi eius monumentum. Auguriis certe sacerdotioque augurum tantus honos
accessit, ut nihil belli domique, postea, nisi auspicato gereretur: concilia
populi, exercitus vocati, summa rerum, ubi aves non admisissent, dirimerentur
Clicca qui per vedere la
traduzione
TITO
LIVIO
|