Italy
Italy

 

Il Sito Dove Puoi Trovare gratis Le Versioni Dei + Famosi Autori Latini e Greci

Italy
Holiday

 

Milone non aveva alcun interesse a far uccidere Clodio

 

Audistis, iudices, quantum clodi interfuerit occidi Milonem:  convertite animos nunc vicissim ad Milonem. Quid Milonis intererat interfici Clodium? Quid erat cur Milo non dicam admitteret, sed optaret? "Obstabat in spe consulatus Miloni Clodius "at eo repugnante fiebat,immo vero eo fiebat magis, nec me suffragatore meliore utebatur quam Clodio.Valebat apud vos, iudices, milonis erga me remque publicam meritorum memoria, valebant preces et lacrimae nostrae, quibus ego tum vos mirifice moveri sentiebam, sed plus multo valebat periculorum impendentium timor. Quis enim erat civium qui sibi solutam P.Clodi praeturam sine maximo rerum novarum metu proponeret? Solutam autem fore videbatis, nisi esset is consul qui eam auderet possetque costringere. Eum Milonem unum esse cum sentiret universus populus Romanus, quis dubitaret suffragio suo se metu periculo rem publica liberare

 

  

 

Clicca qui per vedere la traduzione

 

         

 

Marco Tullio Cicerone

 

 
 
 

 

 
Vacation