Italy
Italy

 

Il Sito Dove Puoi Trovare gratis Le Versioni Dei + Famosi Autori Latini e Greci

Italy
Holiday

  Cicerone condanna le lotte per il primato

 

Utinam quidem illi principes viverent qui me post meum consulatum, cum iis ipse cederem, principem non inviti videbant! Hoc vero tempore, in tanta iniopia costantium et fortium consularium, quo me dolore adfici creditis, cum alios male sentire, alios nihil omnino curare videam, alios parum constanter in suscepta causa permanere sententiamque suam non semper utilitate rei publicae, sed tum spe tum timore moderari? Quod si quis de contentione principatus laborat, quae nulla esse debet, stultissime facit, si vitiis cum virtute contendit; ut enim cursu cursus, sic in viris fortibus virtus virtute superatur. Tu, si ego de re publica optime sententiam, ut me vincas , ipse pessime senties? aut si ad me bonorum concursum fieri videbis, ad te improbos invitabis? Nollem, primum rei publicae causa, deinde etiam dignitatis tuae. Sed si principatus ageretur, quem numquam expetivi, quid tandem mihi esset optatius ? Ego enim malis sententiis vinci non possum, bonis forsitan possim et libenter.

 

Clicca qui per vedere la traduzione

 

 

Marco Tullio Cicerone

 

 
 
 
 

 

 
Vacation