|
CONFESSIONES 2.3
Furtum certe punit lex tua,
domine, et lex scripta in cordibus hominum, quam ne ipsa quidem delet iniquitas:
quis enim fur aequo animo furem patitur? nec copiosus adactum inopia. et ego
furtum facere volui, et feci, nulla conpulsus egestate, nisi penuria et fastidio
iustitiae et sagina iniquitatis. nam id furatus sum, quod mihi abundabat et
multa melius; nec ea re volebam frui, quam furto appetebam, sed ipso furto et
peccato. arbor erat pirus in vicinia nostrae vineae, pomis onusta, nec forma nec
sapore inlecebrosis. ad hanc excutiendam atque asportandam nequissimi
adulescentuli perreximus nocte intempesta, quousque ludum de pestilentiae more
in areis produxeramus, et abstulimus inde onera ingentia non ad nostras epulas,
sed vel proicienda porcis, etiamsi aliquid inde comedimus, dum tamen fieret a
nobis quod eo liberet, quo non liceret. ecce cor meum, deus, ecce cor meum, quod
miseratus es in imo abyssi. dicat tibi nunc ecce cor meum, quid ibi quaerebat,
ut essem gratis malus et malitiae meae causa nulla esset nisi malitia. foeda
erat, et amavi eam; amavi perire, amavi defectum meum, non illud, ad quod
deficiebam, sed defectum meum ipsum amavi, turpis anima et dissiliens a
firmamento tuo in exterminium, non dedecore aliquid, sed dedecus appetens.
Clicca qui per vedere la
versione
Agostino
|